- OPPIANUS
- OPPIANUSPoeta et Grammaticus eximius, Agesilai et Zenodotae fil. ex Anazarbo, sive (ut Suidae placet) Coryco, Ciliciae civitate. Scripsit Α῾λιευτικὰ, et Κυνηγετικὰ elegantissimis versibus, in quibus Virgilium, quâ pote, secutus est, quae Antonino Caracallae obtulit, non sine doctrinae suae maxima commendatione, Huius poemata cum apud Imperatorem recitat essent, donatus est in singulos versus aureô statere, ut viginti milia aureorum pro ommbus acceperit, Suidas. Vixit annis 30. et saeviente in civitate Anazaibi paulo post peste, obiit parentes relinquens superstites. Cives autem eum sepelierunt, et sumptuosam statuam illi erexerunt cum hoc epigrammare:Ο᾿ππιανὸς κλέος εἷλον ἀοιδῶν, ἀλλά με μοίρηςΒάσκανος ἐξήρπαξε μίτος, κρυιρὸς τ᾿ Α᾿ΐδας μεΚαὶ νέον ὄντα κατέχετο, εὐεπίης ὑποφήτην.Εἰ δὲ πολύν με χρόνον ζῶον μίμνειν φθόνος αἰνὸςΕἴασεν, οὐκ ἄν τις μοι ἴσον γέρας ἔλλαχε φωτῶν.Oppianus vatum decus immortale fuissem,Invida ni gelidum rapuisset Parca sub OrcumMe iuvenem, placidae clarum splendore Camenae.Ni livor longae violâsset tempora vitae,Non mihi laude parem quemquam terra alma tulisset.Eusebius in Chron. Scaliger exercit. 218. et 225. et in Poetic. etc. Sutdas, etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.